Attaquer quand même ?


Niveau 81
Points de vie
73 %
Expérience
64.42 %
Force
246
Adresse
353
Agilité
411
Constitution
5
Charisme
279
Intelligence
307
Armure 5622
Dégâts 267 - 296
Attention

Cet objet deviendra `lié à l`âme` dès que vous l`aurez mis !



Langue

Description du personnage

Casu in meridianum spectaculum incidi, lusus exspectans et sales et aliquid laxamenti quo hominum oculi ab humano cruore acquiescant. Contra est : quidquid ante pugnatum est misericordia fuit ; nunc omissis nugis mera homicidia sunt. Nihil habent quo tegantur ; ad ictum totis corporibus expositi numquam frustra manum mittunt.

Hoc plerique ordinariis paribus et postulaticiis praeferunt. Quidni praeferant ? Non galea, non scuto repellitur ferrum. Quo munimenta ? quo artes ? omnia ista mortis morae sunt. Mane leonibus et ursis homines, meridie spectatoribus suis obiciuntur. Interfectores interfecturis iubent obici et uictorem in aliam detinent caedem ; exitus pugnantium mors est. Ferro et igne res geritur. Haec fiunt dum uacat harena.

« Sed latrocinium fecit aliquis, occidit hominem.» Quid ergo? quia occidit, ille meruit ut hoc pateretur : tu quid meruisti miser ut hoc spectes ? «Occide, uerbera, ure ! Quare tam timide incurrit in ferrum ? quare parum audacter occidit ? quare parum libenter moritur ? Plagis agatur in uulnera, mutuos ictus nudis et obuiis pectoribus excipiant.»

Intermissum est spectaculum : «interim iugulentur homines, ne nihil agatur.